- CUSTODIA
- I.CUSTODIAImperatoribus olim duplex, ex militibus Praetorianis, et Germanis, quos Corporis Custodes, Scurras, Buccellarios etc. dictos esse, docet Salmas. ad Lamprid. in Alex. Severo. c. 61. At Custodia in Vita S. Aicadri Abbat. Gemetic. c. 28. idem qui Circa, de quo supra. Eôdem nomine Monasterium suum, seu Custodis Monasterii dignitatem, insigniunt Franciscani; quomodo Graecis φυλακαὶ dicuntur Mulierum Monasteria, apud palladium in Histor. Lausiaca capp. 15. 39. et 144. Aliquando vox carcerem notat. Sic Custodiae Reorum, apud Romanos, vel Liberae erant, in quas ante confessionem tradebantur, vel apud Magistratus domi, vel apud privatos Nobiles custodiendi, quemadmodum de indice Bacchanalium, scripsit Liv. l. 39. c. 10. et de coniuratis Sallustius, c. 50. Vide quoque de Hebraeis infra, voce Poena: vel Arctae et Poenales, in quas post confessionem illos conici moris erat. Custodia lignea pars carceris crat, in qua cervices captivis frangebantur, alias Robustus Codex, et Robur, Vide infra suô locô. Hinc Custodiarum elogia, apud Sueton. Calig. c. 27. Custodiarum seriem recognoscens; nullius inspectô elogiô ---- duci imperavit, sunt quae Graeci Iureconsulti vocant παρασημειώσεις Iudicum inferiorum, ut pedaneorum atque etiam Praetorum, vide l. 6. ff. de custodiis et exhibit. reor. At apud Tertullian. Apologet. Commentariensis pittacia sunt, quibus Iudici breviter exponebat, quid de reis comperîsset. Ita enim moris fuisse, docet ex l. Impp. Gratiani, Valentiniani et Theodosii A. A. A. Casaubon. ad Sueton. d. l. etc.II.CUSTODIApagus Vicentini agri, sextô a Vicentia lapide, iacet ad montis altissimi pedem, in solis exortum spectans, posteriori ad occasum latere: Mons hic cavernas habet, inter alias unam memorabili vastitate, nam in circuitu fere tria milia passuum continet, ovatâ formâ.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.